Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 81

Tomus I


nec Imperatorem nec Regem aliqua
veneratione habere dignantur, quoties in patres
Apostolicos ordinantur. Quod autem ex
circumlocutionibus nostris innuitur, ex Innocentii
Papae quarti praesumptione probatur:
quia vocata Synodo, ut asserit generali
contra nos non vocatos, nec super aliqua fraude
vel pravitate convictos, ausus est sententiam
depositionis statuere, quam praeter omnium
regum enorme praejudicium non poterat stabilire.
Quid enim vobis et singulis regibus
singularum regionum, a facie tanti principis
sacerdotum timendum? non superest, si nos
ex principum electione solenni, et adprobatione
totius Ecclesiae, ac in Christianae
fidei religione viventium, Imperiali diademate
divinitus insignitos, et alia regna
nobilia magnifice gubernantes deponendos
adgreditur: et cujus, quo ad Imperiale
diadema, non interest aliquid in nos
exercere rigoris, etiam si causae legitimae probarentur.
Verum quem sacerdotalis
sic infestat abusio potestatis a summo
nos conatur praecipitare deorsum, nec primi
sumus nec ultimi. Et hoc quidem vos
facitis obedientes, religionem simulantibus
sanctitatis, quorum sperat ambitio, quod
totus mundus defluat in os suum. O si vestrae
credulitatis simplicitas, a Scribarum et Pharisaeorum

Torna all'inizio