Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 209


scilicet episcopo et Oddone sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono Cardinali, de quorum
mandato ueniebant ad papam. Inter quos fuerunt Cisterciensis et Clareuallensis abbates,
nec non Rothomagensis archiepiscopus, et alii quos ignoro. De galeis quoque Ianuensium
capte sunt ultra XX., et nonnulli Ianuensium in eis, et quam plures sunt sponte ob metus causam
in mari submersi; qui omnes postea, Imperatore mandante, tam prelati, quam alii cum
legatis ipsis in Regnum aput Neapolym per mare in captionem ducti sunt, et in custodiam
per Regni castella transmissi. Milites et pedites nonnulli aput Aquinum, et aput Sanctum
Germanum conueniunt ad Regni custodiam.
Mense Iunii prelati de Regno uocati ab Andrea de Cicala capitaneo et Magistro iustitiario,
aput Melphiam ad eum uadunt; a quibus thesauri ecclesiarum suarum, tam in auro,
argento, quam uestibus sericis et lapidibus pretiosis, in commodato pro principe exiguntur.
Imperator discedens a Fauentia uenit Fanum, quam, circumposita obsidione, cum flectere
ad sua vota non posset, in exterioribus uastat, et discedens inde uadit Spoletum, quod recipit
ad mandatum suum. Ascisii ciuitatem sibi renitentem similiter uastat exterius.
Eodem mense fama de Tartaris ad Imperatorem peruenit, quod iam dicto rege Ungarie
essent in foribus Alamannie et ipse rex Ungarie significauit eidem Imperatori per Guaciensem
episcopum legatum suum, et per litteras suas, per quas se ipsum et regnum Ungarie sue promittit
subicere dicioni dummodo per ipsum Imperatorem ab ipsis Tartaris protectionis sue
munimine defendatur. Et ob hanc causam Imperator ipse metuens christianitatis excidium,
ut componat cum papa Gregorio, uersus Urbem dirigit cum festinantia gressus suos et tunc

Torna all'inizio