Petrus Damiani: Epistulae

Pag 10


aequaliter sit, sicut in octavo eiusdem operis libro idem dicit Ambrosius:
Sicut Pater in Filio et Filius in Patre, ita Dei Spiritus in Patre et in Filio .
Augustinus autem, cum per totum fere librum, quem de sancta trinitate
composuit, innumerabiliter asserat quod Spiritus sanctus de Patre simul
Filioque procedat, tamen unam saltim eius sententiam ponimus, ne prorsus
eum neglegenter praeterisse videamur. In illa , inquit, sancta trinitate
unus est Pater, qui solus de se ipso essentialiter unum Filium genuit, et unus
Filius qui de uno Patre solus est essentialiter natus, et unus Spiritus
sanctus,
qui solus essentialiter de Patre Filioque procedit . Hieronimus quoque hoc
scripsisse fertur: Spiritus qui a Patre Filioque procedit, Patri Filioque
coaeternus et per omnia coequalis est. Haec est sancta trinitas, id est Pater
et Filius et Spiritus sanctus; una est deitas et potentia, una essentia, id est
Pater, qui genuit, Filius, qui est genitus, et Spiritus sanctus, qui ex Patre
Filioque procedit . Quamvis hoc in expositione fidei eius videlicet illa,
quam legimus, nequeat inveniri. Beatus etiam papa Gregorius in confessionis
suae symbolo sic ait: Credo Patrem ingenitum, Filium genitum,
Spiritum vero sanctum nec genitum, nec ingenitum, sed coaeternum, de
Patre et Filio procedentem .
Quod si ab his forte qui grece tantum sciunt, latine non norunt, e
diverso dicatur non sibi sufficere Romani doctores eloquii, nisi Greci
quoque sermonis patres adibeam, audiant, quid beatus perhibeat Athanasius

Torna all'inizio