AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc praecepto: «Non concupisces rem proximi
tui», non prohibetur illa voluntas furandi quae est coniuncta actui, sed quae est ab
actu separata, quod etiam sine actu quamdam turpem iucunditatem habet; quae
autem coniuncta est actui, prohibetur illo praecepto quo furtum prohibetur: nihil
enim cadit sub praecepto vel prohibitione nisi secundum quod est in voluntate.
Ad secundum dicendum, quod intensio et remissio in his quae secundum magis
et minus dicuntur, non est per additionem, sicut in his quae secundum quantitatem
augmentantur, in quibus quantitas quantitati additur, ut maior quantitas
fiat: non enim calor calori additur ut magis calidum fiat, nec curvitas curvitati,
ut fiat magis curvum, ut in 4 Physic. dicitur: sed causatur intensio ex
hoc quod illud quod intenditur, magis perfectum invenitur, et opposito impermixtius.
Unde non oportet ad hoc quod aliquid magis peccet, quod peccatum
addatur (quia sic quaelibet circumstantia aggravans, peccatum esset) sed oportet
ut deformitas peccati perfectior sit: et hoc contingit quando aliquis per
actum exteriorem peccat; quia maior est deformitas quae in actu interiori et
exteriori est, quam illa quae tantum in voluntate est; nisi forte sit voluntas completa,
quae pro actu reputatur.
Ad tertium dicendum, quod a diversis habitibus diversi actus eliciuntur; non
tamen oportet quod semper illi actus diversi sint diversa peccata, vel etiam
diversa merita; sed possunt esse unum, ut patet praecipue quando unum peccatum
imperat actum alterius peccati, ut cum quis furatur propter gulam; est enim
tunc unum peccatum diversas habens deformitates, quamvis sint ibi plures actus.
Ad quartum dicendum, quod actus simpliciter acceptus, non est genus peccati
nisi secundum quod sub voluntate cadit; et ideo ubi non multiplicatur actus
voluntatis, non multiplicatur peccatum.
Ad quintum dicendum, quod peccatum sicut in primo subiecto est in voluntate,
sicut supra, dist. praec., quaest. 2, art. 2, dictum est: et ideo non est inconveniens
ut et peccatum in diversis actibus consistat: quia inquantum sunt actus,
habent subiecta diversa, potentias scilicet elicientes actum; inquantum vero ad
genus moris pertinent, habent unum subiectum voluntatem.
ARTICULUS 2
Utrum reatus peccati maneat post peccatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod post actum peccati reatus non remaneat. Cessante enim causa,
cessat effectus. Sed aliquis non est reus poenae nisi propter actum. Ergo post
actum non remanet reatus.
|
|