De regno Caldee, ubi mulieres portant solum interulam cum serabulis
et hominum virilia descendunt usque ad dimidium
tibiarum propter magnum calorem. Quorum navigium sutum
est solo spago absque ullo ferro. Cap. VII.
1. Exinde exiens ivi in Caldeam que est regnum magnum;
ad quam dum sic irem, ivi iuxta turrim Babel, que per IIIIor dietas
distat ab illa. In hac Caldea est sua lingua propria, in qua
pulcri homines sunt, mulieres vero turpes. Illic homines coperti
vadunt et ornati, ut hic nostre mulieres vadunt. Qui homines sunt
portantes aurea fasciola supra capita et de perlis, mulieres
sunt ferrentes solum unam interulam attingentem usque ad
genua, habentemque manicas ita largas et longas que usque
ad terram ipse attingant. Hee mulieres ambulant discalciate
portantes serabulas usque ad terram. Hee tritas, id est detas
non portant, sed earum capilli undique disparguntur. Hic autem
sicut homines post ipsas vadunt mulieres, ita ille post homines
incedunt. Alia autem multa in hac civitate vidi, que non
multum expedit enarare.
|
|