mortuo vero Enrico imperatore, Pandulfus de custodia 
fugiens Capua revertitur; sed cum a Capuanis non reciperetur, 
venit in montanis istis,et undecumque sibi posset colligere 
milites, qui adiuvarent eum. iam tunc hii, qui dicebantur filii 
cuiusdam Borrelli, ceperant habitare iusta Sangri fluvium. habuerant 
et isti originem ex Balvensi comitatu. quibus iunctus, multa 
dona, que non debebat promittens die quadam, incumbentibus tenebris, 
aggressi sunt turrim monasterii huius, et fratres exterriti 
omnes dispersi sunt. illi vero monasterium omne depredantes, 
epulabantur per aliquot dies. tunc venerabilis abbas Ylarius, hoc 
audito Capue, magnis precibus optinuit a domno Guaymario principe, 
qui direxit illuc Raynulfum comitem, conductis Normannis et 
Capuanis. quibus cum predicto abbate venientibus, predicti sacrilegi 
raptores fugati et dispersi sunt. non certe contigerat huic monasterio 
similis tribulacio a tempore Sarracenorum! Conradus rex 
Italiam venit et Rome coronam accepit. iste, Capuam veniens, 
predictum Pandulfum iterum exiliavit, et illustrem virum Guaymarium, 
Capue et Salerni principem ordinavit, qui multa bona ecclesiis 
Dei contulit. obiit autem venerabilis pater Ylarius, post multis 
bonorum operum certaminibus, tercio kalendas octubris, anno Dominice 
incarnacionis millesimo quadragesimo tercio, indiccione terciadecima. 
[c]uius corpus sacrum, ante ecclesiam domini Salvatoris, 
precioso sepulchro locatur. de hoc venerabili patre diversa 
miracula scripta repperimus; quedam eciam oculis nostris vidimus, 
cum ad eius corpus plures sanarentur diversis egritudinibus. In 
Casino vero Iohanne, duodecim annis peractis, Atenulfus preficitur.
  |  
  |