Recedendo de valle Josaphat et de monte Olivarum. tunc ascendimus
civitatem et invenimus unam portam ferream. hoc est de laminis
ferreis fulcitam. et sunt due porte. que vocatur Porta aurea. et sunt
directe contra faciem montis Olivarum: per hanc Portam auream intravit
Cristus in Ramis palmarum civitatem Jherusalem et venit in Templum.
quia illa porta est juxta plateam templi Salomonis. et illa die. qua intravit
Cristus. statim fuit clausa per seipsam. et numquam Titus Vespacianus.
rex. princeps vel baro cristianus vel saracenus potuerunt ipsam aperire.
nisi tempore Eraclii et non aperietur. nisi in die judicii. Istam portam
sepe visitant Cristiani et Saraceni. et habetur pro magno miraculo: et ego
satis laboravi in festo Assumpcionis cum scarpelis meis in tantum quod
ego extraxi unum clavum magnum de porta illa. et habentur illi clavi in
magna devocione. Laus sit Deo.
Ante illam portam ad duos jactus lapidis. est locus. ubi Cristus invenit
ficulneam viridem et maledixit ei et statim arefacta est.
Deinde. ascendendo de valle Josaphat ad civitatem. pervenimus ad
unam apertam portam. que vocatur Porta vallis. quia descendit in
vallem. et est prope Portam auream ad duos jactus baliste. que antiquitus
dicebatur Porta gregis. quia greges animalium introducebantur per
eam ad Templum. causa ymmolandi: eciam vocabatur Porta fontis
draconis. quia in valle extra portam solebat esse Fons draconis. sed
propter ruinas murorum civitatis est obturatus et non apertus: eciam
juxta istam portam solebat esse una turris, que vocatur Flagellum. que
turris fuit edificata ab Herode: nunc est dejecta.
Intrando portam gregis vel vallis. ad manum sinistram. est Probatica
piscina. quinque porticus habens. longe a porta per jactum lapidis.
Piscina. ut dixi superius. est una fossa. ubi congregantur aque per conductum.
et est murata circumcirca. et hoc fit propter penuriam aquarum.
quia civitatis Jherusalem non habet fluvium. sed penuriam aquarum. In
hac Probatica piscina. descendebat angelus. et ad aque motum sanabatur
unus infirmus. qui primo intrabat. Hic sanavit Cristus hominem. XXXViij
|
|