sinceritatem et veritatem habemus. 
9.  Scripsi vobis . Epistolam quamdam, quae modo  
non habetur, misit illis; in qua praecepit ne participationem  
haberent cum fornicariis et caeteris de  
quibus dicit. Sed quia non distinxit de quibus fornicariis  
dixerit, Christianis, an gentibus, putatum  
est a Corinthiis, de fornicariis gentibus eum dixisse.  
Quam eorum perversam intelligentiam corrigit hic  
Apostolus. 
10.  Alioquin , id est, si praecepissem vobis gentium 
participationem fugere, debueratis de mundana  
conversatione, in locum desertum exire; omnes  
enim fornicarii, avari, etc. 
11. AMBROS.  Alioquin , id est, si commisceamini,  
melius erat vos mori. 
12. LANFR.  Non commisceri , Ordo: non commisceri 
cum ejusmodi, nec cibum sumere;  Si is qui  
frater , etc. 
13. AUGUST. ( ex lib.  II  Retract. , c. 17, tom. VII).  
 Auferte malum . Quod ait Apostolus: Auferte malum  
ex vobis ipsis; ut ex seipso quisque auferat  
malum, non sic esse intelligendum est; sed potius, 
ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod  
fit per ecclesiasticam disciplinam, satis Graeca lingua  
indicat; ubi sine ambiguitate scriptum est ut intelligatur  
hunc malum, non hoc malum. 
CAP. VI.—1. AMBROS.  An nescitis quoniam .  
Judicabunt sancti hunc mundum; quia exemplo fidei  
eorum perfidia mundi damnabitur. 
2. AUGUST. ( in psal.  LXXXVI, tom. IX).  Nescitis  
quoniam angelos . Quos angelos, nisi apostatas  
angelos?
  |  
  |