genera aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, misit, quatinus eorum ad veniendum animos posset inlicere. Langobardi leta nuntia et que ipsi preobtabant gratanter suscipiunt deque futuris commodis animos attollunt, et egressi cum Alboin rege suo Italiam possessuri adveniunt.
[4.] Eodem tempore Romanam ecclesiam vir sanctissimus, Benedictus papa, regebat. Aquilegensi quoque civitati eiusque populis beatus Paulus patriarcha preerat. Qui Langobardorum rabiem metuens, ex Aquilegia ad Gradus insulam confugit secumque beatissimi martiris Hermachore et ceterorum sanctorum corpora, que ibi humata fuerant, deportavit et apud eundem Gradensem castrum honore dignissimo condidit, ipsamque urbem Aquilegiam novam vocavit. In quo etiam loco post paucum tempus Helyas, egregius patriarcha, qui tertius post Paulum regendam suscepit ecclesiam, ex consensu beatissimi pape Pelagii, facta synodo viginti episcoporum, eandem Gradensem urbem totius Venecie metropolym esse instituit. Ad cuius roborem Heraclius post hec augustus beatissimi Marci sedem, quam dudum Helena Constantini mater de Alexandria tulerat, sanctorum fultus amore direxit, ubi et actenus veneratur pariter cum cathedra, in qua beatus martir sederat Hermachoras.
[5.] At vero dum essent revoluti anni ab incarnatione Domini quingenti quadraginta, Longobardi Venetiam, que prima provincia est Italie, penetrarent, Vincentiam Veronamque et reliquas civitates, excepto Patavi et Monte silicis seu Opitergio atque Mantua Altinoque, expugnantes cepissent. Populi vero eiusdem provintie penitus recusantes Longobardorum ditioni subesse, proximas insulas petierunt. Sicque Venetie nomen, de qua exierant, eisdem insulis indiderunt, qui et actenus illic degentes Venetici nuncupantur. Heneti vero, licet
|
|