Papias: Ars Grammatica

Pag 71


diminutiuum est) et "nouacula" a "nouo" (que "nouula" deberet facere).
92 In rus desinentia, a nomine us assumunt, a uerbo uero
rus , et producunt penultimam, ut "honor" uel "odor, honorus,
odorus", "cano, canorus", "sono, sonorus". 93 In sus uel sunt participialia
quarte declinationis et res incorporales significant (ut "usus",
"lusus", "uersus", quod et corporalem rem significat, que est
in litteris), aut mobilia sunt et secunde declinationis (ut "lapsus",
"fessus", "cassus"); uel o productam habent ante sus et significant
plenum esse aliquem eo quod significatur (ut "saxosus" - "plenus
saxis" - , "spumosus", "uentosus"); et mutantia extremam litteram
genitiui (uel sillabam, si pura est) in o productam, assumunt sus ,
ut "saxi, saxosus", "curie, curiosus", "sceleris, scelerosus". 94
Notandum "meticulosus", "formidolosus", "portuosus", "clamosus".
95 In tus similiter uel incorporalia sunt et fixa et quarte declinationis,
ut "motus", "tumultus", uel mobilia et secunde; et non
sunt uerbalia, ut "togatus", "palliatus", "gratus", "letus", "mutus".

Torna all'inizio