Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani

Pag 83


Vicinique lacus sita litore castra patenti;
Opida multa duci parent et plurima spondent
Archipatris se signa sequi, comitique favere.
Rumor it et statim magnus fit in Urbe tumultus,
Ingens civilis pugne succenditur ardor,
Fraterneque acies ad bellum utrinque parantur.
Ad Patrem rediit Comitis vexilla secuta
Nobilitas Cumas, se ut pugnatura maniplis
Iungat Cumanis, uno mox agmine pergat
Ut Presul. Falerata cohors at prodiit Urbe
Ambrosii, Desioque stetit. Civilis utrinque
Sevit in arma furor. Procerum vexilla propinquant,
Archipatris crux alma preit. Speculator ab alto
Prospicit, atque duci festinos nunciat hostes
Metropolis non esse procul, spirare furorem.
Cives concussi tunc contremuere pavore,
At tamen arma petunt, pugnax audatia texit
Incussumque metum. Clipei cervicibus herent,
Resplendens galea obsolvit caput, asta vibratur,
Ensiferique pedes equitis flectuntur in orbe.

Torna all'inizio