Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

612


synopalis; et similiter contingit in parietibus quando discordant a regula
fili dependentis cum plumbo. Et per istum modum in humanis et moralibus
peccatum est obliquitas quedam, primo quia discordat a regula nature,
iuxta illud Augustini in libro tertio De libero arbitrio << Omne vitium in eo
quod vitium contra naturam est >> . Natura enim est regula per quam diriguntur
omnia naturalia ad fines suos, puta lapis deorsum, arbor in fructum,
intellectus in verum, appetitus in bonum et cetera. Secundo, discordat a regula
rationis humane per quam diriguntur omnes potentie anime tamquam
a rege, iuxta illud Dyonisii c. IV De divinis nominibus << Malum hominis
est contra rationem esse >> . Tertio discordat a regula legis divine per
quam diriguntur et ipsa ratio et omnes actus humani et etiam angelici, iuxta
illud Augustini Contra Faustum , l. XXII << Peccatum est dictum vel factum
vel concupitum contra legem Dei >> . Quarto discordat a regula iustitie
per quam diriguntur per modum inclinationis omnes potentie anime et omnia
membra corporis in actibus suis sicut dirigit natura. << Virtus >> enim << certior
est omni arte quemadmodum et natura >> , ut dicitur in II Ethic.
Ratio enim et lex divina vel quecumque ars dirigit per modum ostensionis,
unde Augustinus in libro De duabus animabus << Peccatum est voluntas
retinendi vel consequendi quod iustitia vetat >> . Quinto discordat a regula
persone Christi, per quam dirigimur in omnibus utroque modo, scilicet per
modum ostensionis, per sua documenta, et per modum inclinationis, tam
per sua exempla quam per sua beneficia, unde Augustinus De vera religione
<< Peccatum est appetere quod Christus contempsit et contempnere
quod Christus appetiit >> .
C. II Set contra predicta obicitur sic: primo contra primum. Notandum
enim omne peccatum videtur esse contra naturam, cum speciale vitium scilicet
sodomiticum dicatur peccatum contra naturam. Unde Rm. I << Femine
eorum immutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam,
similiter et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis
suis invicem, masculi in masculos turpitudines operantes >> .
Et dicendum quod omne peccatum est contra naturam hominis aliqualiter,
quod est contra naturalem inclinationem ad virtutem et felicitatem,
unde est contra naturam hominis, in quantum homo est, unde glossa Lc.
X << Peccatis humane nature integritas violatur >> . Et quod virtus potest
esse in homine secundum quattuor potentias anime, inde est quod Beda
dicit quattuor vulnera nature esse in homine ex peccato consecuta, que
sunt infirmitas, ignorantia, malitia et concupiscentia: infirmitas in irascibili,

Torna all'inizio