Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 505


corpora sunt a sanitate remota, ita anime predictorum sunt a felicitate
longinque. Et dixit: bene agere est res terminata,
tamen est grave pervenire ad eam; et ad male agere facile pervenitur,
quia recedere a signo est facile, et difficile pervenire
ad ipsum: pluribus enim modis esse possumus mali, boni vero
non nisi uno modo. Et dixit: mors est acceptabilior quam
turpibus operibus uti. Et dixit: deffectus sciencie maliciarum est
causa eo quod, per ignoranciam eorum que agere convenit et
que fugere, plures errant illicitis operibus abutentes. Et dixit:
senes constanter se invicem diligunt, quia mutuis amoribus
proficiunt sibi; pueri vero, ex oblectamentis pluribus amantes
se invicem, cito se diligunt et cito abhorrent, nam delectabilium
[ipsorum amor] mutatur, eum delectationes sint in eis mutabilitatis
festive. Et eodem modo bonorum amor stabilis est et firmus,
quia sibi invicem assimilari nituntur in bonis, abstinentes
malis; pravorum vero amor, deficiente delectatione carnali, deficit.
Et dixit: felicitatis homini complementum est amicos acquirere,
quis enim solus poterit esse felix, cum felicis perfectio sit benefacere
aliis, quemadmodum infelicis est indigere beneficiis aliorum?
Et dixit: cui male succedit aut bene, huic etiam amici
est opus; quia cum male successerit, amicorum eget auxilio,
cui vero bene, indiget solacio eorundem. Et dixit: non delectatur
in iusticia nisi iustus, et in sapiencia nisi sapiens; in
amicitia non nisi amicus exultat. Et qui bene agendo adipiscitur
amicicias, est boni successus, et qui hoc acquirit ob corporales
delectationes, decipitur, quia corporalium delectationum cupisciencia
censetur ex moribus puerorum. Et dixit: Deum recto amore
diligens et amans sapientiam ipsius et opera bona, Deus honorat
eum et, curiosus eius, benefacit eidem. Et dixit: mali, fortitudine
corporis, pericula sustinent; boni vero, fortitudine animi,

Torna all'inizio