tuman; unum autem tuman bene decem millia ignium facit.
3. Reliquorum vero alii sunt christiani, alii mercatores,
aliique transeuntes per contratam. Unded fui miratus quomodo
tot corpora humana poterant simul habitare.
4. In ea etiam est copia magna panis, carnium de porco,
vini et rixi. Quod vinum bigin aliter nominatur, quod
etiam pocio nobilis reputatur; omnium etiam aliorum victualium
illic magna copia reperitur.
5. Et in ea IIIIor fratres nostri Minores ad fidem nostram
unum potentem hominem converterunt, in domo cuius hospitabar.
Unde mihi aliquando dicebat: « Atha, id est pater, vis
tu venire videre terram »? Et sibir dicebam me velle ire. Unde
|
|