Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 96


ueraciter te confiteri, talem ergo dixisti non essentialiter bonum
qualem ille magistrum, hoc est purum confessus est hominem
bonum. Quid me ais dicis bonum? Nemo bonus nisi solus deus . Acsi
diceres: 'Quid me dicis hominem bonum, cum ego sim deus
homo? Talem dico neminem essentialiter bonum, qualem me tu
hominem scilicet suspicaris tantummodo bonum'. Vnde et eum si
uellet uitam habere, ad legis recurrere docuisti praecepta, quatenus
ea legendo disceret,quemadmodum te uerum deum in mysterio
trinitatis primae legis latio demonstraret, et quia non ficto corde
sicut ab hoc hypocrita, qui se putabat legis peritum, esses diligendus,
sed sicut ibi legitur ex toto corde et ex tota anima et ex tota
uirtute.
III 12 (III 12) Eodem namque modo propter mysterium incarnationis
autumat te filium dei diem iudicii ignorare, cum dies plane
propriae iudicii filio hominis adscribatur. Sicut fulgor inquit exit
ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et aduentus filii
hominis.
Et illud: Tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus
caeli cum uirtute multa et maiestate.
Et rursus: Cum sederit
filius hominis in sede maiestatis suae.
Sed quoniam in antiquariis
euangeliorum autenticis, quae penes nos et in scrineo sanctae
nostrae retinentur ecclesiae, 'filii' uocabulum in eodem euangelii
loco insertum minimae ualuit reperiri, et uiri inlustrissimi, beatus
scilicet Hieronimus atque Ambrosius, satis in sacro peritissimi
eloquio, adfirmant ambo consona uoce, lectis sanae ab eis priscis
grecorum codicibus, in eadem euangelii folia 'filii' nomen non
fuisse inspectum, unde et ex eo credibili potest uideri longe a uero
et ex superfluo additum. Quoniam si ab euangelista celebri fuisset
calamo promulgatum, nequaquam post angelos 'filii' positum

Torna all'inizio