et interpretandi que senciant; naturam plantandi c.101v.a
et augendi corpora in ingressu Lunaris globi
accipiunt. Nec me fallit que dicant Astrologi, asserentes
nativitates infantum regulari a constellacione
stellarum, intelligentes pro constellacione effectus
earum. Puta: si contingat nativitas pueri dominante
Saturno, idest remotis aliis que possent eius impedire
naturam, fiet nasciturus ignavus et negligens. Si
vero nascatur in constellacione Martis, contrahit iracundie
vicium, temeritatis et insanie. Dicunt similiter
quod contrahit libidinem Veneris, lucri cupiditatem
a Mercurio et, a Iove, desiderium regni, prout lacius
dixi in li. Stel. Er. c. . Homerus autem, considerans
felicitatem et infortunia, id dicebat quod Boecius
tetigit quando, in secundo de Consola., dixit:
" Nonne adolescentulus didicisti in limine Iovis iacere
duo dolia: unum plenum mellis et reliquum plenum
fellis? etcetera" . Historiam vero posui in li. Aq. dul.
c. Lethes.
|
1
5
10
15
|