| ea nobis que dicuntur ab aversariis non placere, quia sunt
 nimis nefaria et indigna et cum multum rem auxerimus ostendemus
 nichil esse a nobis simile perpetratum. (8) Multum quoque
 prodest in insinuatione ad aliorum digredi iudicata de causa
 consimili vel eadem aut de minori etiam vel maiori et id paulatim
 reducere ad commodum nostre partis. (9) Insinuat insuper
 valde pulcre qui negat se de adversariis aut aliqua re dicturum
 et tamen aliquid de illis reprehensibile, verborum quadam interiectione,
 dicit occulte, hoc modo: 'Non dixi te adulterum'.
 Sic quodam modo criminor adversarium de adulterium.
 (10) Ex predictis patet quod in turpi materia quattuor modos
 insinuandi habemus: primus est transmutatio, secundus comparatio
 rei ab alio iudicate, tertius modus est latens adversarii
 criminatio, quartus est derisoria quedam negatio, ut diximus
 paulo ante.
 12. (1) QUALITER SIT EXORDIENDUM CUM VIDETUR AUDITORIBUS
 PERSUASUM.
 (2) Si autem auditoribus fides ab aversariis videbitur esse
 facta, insinuabimus pollicendo nos dicturos contra id quod adversarius
 putat sibi firmissimum adiumentum (3) aut incipiemus
 ab eo quod maxime adversarius dixerat circa finem aut cum amiratione
 videbimur dubitare quid potissimum dicamus, (4)
 | 
 |