AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est dicendum, Christum hominem esse
filium Patris per creationem, neque ratione formationis corporis Christi, nisi
quatenus illa formatio terminatur ad unionem personalem, per quam iste homo
est naturalis Filius Dei patris.
Ad secundum dicendum, quod Spiritus Sanctus facit illas actiones non mediante
semine ex se deciso, quod ad patrem pertinet, sed quasi artifex operando in
materiam exteriorem.
Ad tertium dicendum, quod Spiritus Sanctus non genuit Christum de beata
Virgine: quia secundum Damascenum, generare est ex sua
substantia alium producere: et Glossa illa sic exponenda est: genuit, idest fecit
ut nasceretur. Nec iterum Spiritus Sanctus est similis Christo in natura illa
quam in utero Virginis formavit; unde non potest Spiritus Sanctus dici pater
Christi secundum humanitatem.
Quartum et quintum concedimus.
Solutio II
Ad secundam quaestionem patet responsio ex dictis.
AD OBIECTA
Ad primum dicendum, quod creatura respicit communiter naturam et suppositum;
filiatio autem respicit tantum suppositum; unde humana natura in Christo
dicitur creata, non autem filia; et ideo in quantum homo, non potest dici filius
per creationem; potest autem dici creatura.
Ad secundum dicendum, quod Christus dicitur primogenitus in multis fratribus
secundum humanam naturam, non quasi univoce filius cum aliis, sed per analogiam:
quia ipse est filius naturalis propter unionem in persona, alii autem filii
adoptivi per assimilationem ad Deum quae est per gratiam; sicut etiam dicitur
primogenitus creaturae inquantum, secundum Basilium,
accipere commune habet cum creatura. Unde non oportet quod ad eumdem
patrem omnino referantur.
Ad tertium dicendum, quod alii dicuntur Filii adoptivi, Christus autem dicitur
per gratiam unionis Filius naturalis; per gratiam autem habitualem non potest
dici filius adoptivus, ut dicetur infra, dist. 10, neque etiam naturalis; unde nullo
modo potest dici filius per gratiam.
Alia concedimus.
|
|