Petrus Damiani: Epistulae

Pag 45


Absentibus nunquam detrahas, sed eos in faciem prout res dictaverit
competenter obiurga. Hinc est, quod in Proverbiis legitur: Remove a te os
pravum, et detrahentia labia sint procul a te . Et in Ecclesiaste: Si mordeat
inquit, serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit . Vir
etiam sapiens ait: Susurrio et bilinguis maledictus est, multos enim turba vit
quosque spinosae responsionis aculeo retundamus.
Ama ieiunium, ut dum inedia corpus atteritur, anima caelestis gratiae
pinguedine saginetur. Et serpens ille, qui comedentem hominem cibi telo
prostraverat, ieiunanti nunc per sobrietatis arma succumbat. Serpens
enim, sicut perhibent, qui scrutandis rerum naturis suptiliter insudarunt,
si ieiuni hominis sputum gustat, protinus moritur. Dum ergo tanta sit
ieiunii virtus in hanc bestiam, quae corporaliter repit, quanto vehementior
in illum draconem vigere credenda est, qui invisibiliter serpit? Sed ut
colubrum hunc valeas efficacius rumpere, sacrificii salutaris hostiam
satage frequenter offerre, ut dum ora tua Christi perspexerit cruore
rubentia, territus contremiscat, presto diffugiat, et sacramento quo captivatus
est propius accedere non presumat. Sic effetis continuo viribus
corruat, et in scrobe suae malitiae quantum ad te perpetuo conditus
delitescat.
Sed iam calamo silentium impero, quia ipse me in huius presumptionis
audacia reprehendo, et quasi misso in messem igne protinus fugio, ne

Torna all'inizio