Vulturnus dicitur, et quemammodum decurrit ipsum flumen iuxta 
terras eiusdem monasterii usque in predictis finibus et terris ecclesie 
Sancte Marie), insuper concedimus et confirmamus in prefato 
cenobio omnia precepta antecessorum nostrorum, videlicet 
Karoli, Ludovici, atque Lotharii, ducum, et principum, seu omnes 
legales scripciones, eo scilicet ordine hec omnia in prefato monasterio 
concedimus, quo superius legitur, habendi et possidendi 
sine ullius comitis, castaldei vel iudicis, aut cuiuscumque magne 
seu parve persone contradiccione, vel inquietudine, sed quieto ordine 
habeat, et possideat omnia, que prelegitur, iam dictum monasterium 
in eo ordine, sicut superius legitur in perpetuum nullo 
aliquando contrario ingerente. Ut autem hec nostra concessio et 
confirmacio ab omnibus verius observetur, manu propria scripsimus, 
et anulo nostro subter iussimus sigillari. Data .VI°. idus 
iulias, anno .XVI°. principatus domni Landulfi, et .VII°. anno principatus 
domni Atenulfi, indiccione .IIII.a. Actum in Capua. 
COMMUTACIONEM quoque fecit cum Yselgrimo Cosentino episcopo 
abbas Godelpertus, cui episcopo dedit res in Visuniano 
cum omni sua pertinencia. accepit vero ab eodem episcopo 
res in Malvitane finibus, et in Calunca, et solidos viginti 
bizanteos.  
CONSTITUIT vero inclitum prepositum de monasteriis, ecclesiis, 
servis, et ancillis per totum principatum Salernitanum sibi 
pertinentibus, monasteriis quoque puellarum Sancti Michahelis, et 
Sancti Georgii que omnia sub unius potestate viri erant. possessiones
  |  
  |