corpus regium cum osculata fuisset, rivum fontis conabatur transire,
sed non poterat. Quod attendens miles posuit super rivulum
spatam evaginatam, et transivit bestíola et ivit ad quemdam montem
qui prope nemus erat, et tetigit in aliquibus locis, et postea
venit ad rivulum fontis volens transire. Sed miles removerat
ensem, et angustiabatur bestiola. Considerans hoc miles posuit
spatam, et transivit bestíola et per os ingressa est regium corpus,
unde fuerat prius egressa; et excitatus est rex, et somnium
suum quod viderat cepit narrare: «Visum fuit michi», ait, «quod,
cum dormirem, anima mea exiret de corpore, et cum vellet quemdam
fluvium transire et non posses, quia pons non erat ibi, cepit
angustiari. Et ecce subito quidam miles de spata sua pontem
fecit, et transivit anima mea et ivit ad quemdam mortem, in quo
invenit magnum thesaurum argenti et auri et lapidum pretiosorum,
et postea rediit, ut flumen transiret, et angustiabatur
iterum, quia pons erat inde amotus. Et miles sue benignitate et
curialitate iterum fecit de spata pontem, et transivit anima mea
et ingressa est corpus meum, et statim fui excitatus». Audiens
hec miles cepit regi referre quomodo oculata fide hec omnia viderat.
Miserunt igitur, et habuerunt multa plaustra et multos homines
qui foderent, et invenerunt thesauros copiosos/in argento et
auro et lapidibus pretiosis, quos rex et pauperibus dedit et sibi
retinuit. Adimpletum est isti regi quod Dominus promittit, Ys.
XLV: Dabo tibi thesauros absconditos et archana secretorum, ut
scias quia ego Dominus.
Multa alia exempla scio de hac materia, sed quantum ad presens
sufficit hoc dixisse.
Quod in quadam visione filius Dei loquebatur cum quodam fratre de pulchra
materia et cum auctoritatibus sacre Scripture.
Igitur in visione mea Domino meo dixi: «Quid est, Domine,
quod apostolus Paulus in prima ad Cor. IIII dicit: Usque in hanc
horam et esurimus et sitimus et nudi sumus, et in secunda dicit, XI,
quod fuit in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate,
|
|