Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 350


n. 55
Inter caetera quae tam de plena salute corporis quam
de aliis accidentibus mihi per Dei gratiam pro voto succedunt,
in uno tamen videor facientibus vobis sustinere
defectum, quia de salute vestra non possum frequenter
sicut cupio recreari. Si hoc unum adesset, cuncta mihi ut
volumus prospere agerentur. Recordamini quia ex quo
personam vestram non vidi, litteras non accepi. Sed scire
potestis et etiam sono vocabuli a graeco protracti recte
perpendere, quod epistolae missiones dicuntur, et ideo non
tam praesentium sed absentium adjumenta sunt amicorum
epistolae. Quid ergo fuit, quid obstitit ut absentibus
nobis tamdiu nulla mihi a vobis littera mitteretur, quae
servum vestrum fessum hinc inde negociis et sub panno
tenui nichilominus solis obstantibus fervoribus anhelantem,
leni aura de vestra salute spirante mulceret? Ceterum
etsi me in similibus accusatis, judicium dispar est.
Nam propter infirmitates multorum me ad multa cum
paucissimis nostris remanente et propter hoc multipliciter
occupato, morbo etiam quasi universaliter fervescente,
dum turbarer ob hoc et multum pavescerem, cum
a publicis vacabam negociis, libenter mihi in privatis

Torna all'inizio