gymnasio sacrarum scripturarum erudiuntur eloquiis, illic verae philosophiae
sollerter incubant studiis, seseque sub regularibus exercent cottidie
disciplinis.
Nec illud excidit, quia praeter istas, duas alias noviter canonicas uno
simul eodemque tempore construis, unam scilicet cum aecclesia sanctae
Mariae Magdalenae, alteram vero cum aecclesia, si rite teneo, sancti
Laurentii. Et cum tua non sit dives aecclesia, mirum est, qualiter tam
operosis tamque magnificis sit intenta structuris et tam profusis cottidie
sufficere possit inpendiis.
Illud autem, fateor, michi prae omnibus placuit, quia sepulchrum
tuum mihi tunc ostendisti, ad te velut hodie suscipiendum accuratissime
praeparatum, ubi tamquam vispilionum merces quini nummorum solidi
per quattuor altrinsecus angulos in sudario sunt ligati, ut inter exequias
funeris in ipso quoque pietatis opere sepultoribus tuis videatur remuneratio
non deesse. In quo nimirum patriarchae Abrahae tenere videris
exemplum, qui cum Saram uxorem suam sepelire satageret, et omnes filii
Eth electa quaeque sepulchra sua sibi gratis offerrent, gratuita contempsit,
ab Ephron filio Soor speluncam duplicem comparavit. Nam et
in ipso quaternario numero quodammodo cerneris eius imitatus exemplum,
sicut enim quadringentis siclis argenti redemit ille speluncam, sic
et tu quaternis quinque solidis aliquo modo videris emere sepulturam.
|
|