Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 200


Constat enim quod concupiscentes venerea per appetitum,
in alia se extendit. Hoc autem est contra rationem
frigidi. Nam frigidi (secundum quod huiusmodi)
non proprie se extendit in alia, sed magis constringitur
in seipso. Senes ergo ratione frigiditatis constringuntur
in seipsis, ut habeant concupiscentias remissas,
et moderatas. Ex hoc autem apparere potest, quomodo
senes sunt illiberales. Nam cum per illiberalitatem
contingit peccare dupliciter. Primo, si ultra quam ratio
dictet, teneat quod habet. Secundo, si praeter rationem
concupiscat habere quod non habet. Senes magis
peccant per illiberalitem in retinendo quae habent, quam
in concupiscendo indebite quae non habent: quia per frigidatem
magis contringuntur in seipsis, quam se extendant
ad alia. Cum enim nulla sit actio animae, in
qua non utatur aliquo modo organo corporeo: sicut in
opere artificiali, variato organo sit variato operis; sic
et in actionibus animae, corpore transmutato, anima sequitur
complesiones corporis, et sit variatio actionum
eius. Corpore igitur infrigidato, anima per appetitum
inclinatur ut sequatur modum frigidi. Et quia frigidum
restringitur, et condensatur, et remittitur in seipso,
ideo senes ratione frigiditatis concupiscentias habent remissas,
ut vult Philosophus Rhetoricorum. Secundo
senes sunt miserativi: sed ( ut Philosophus ait) non propter
eandem causam miserativi sunt senes, et iuvenes.
Iuvenes enim miserativi sunt propter amicitiam: senes
autem propter imbecillitatem. quilibet enim miseretur
super amico, et super eo quem credit indigne pati. Iuvenes
ergo, quia sunt amatores amicitiarum, et quia suae
innocentia alios mensurant, existimant omnes bonos esse.
quare si patiantur, putant eos indigne pari: propter quod
de facili miserentur. Senes vero non sunt miserativi,
quia credant alios bonos esse, vel quia sunt amativi amicitiarum:
sed quia quilibet cum est in imbecillitate,

Torna all'inizio