Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 87


non solum diebus absque vestra memoria non traho spiramenta
reddoque, verum eciam ipsis noctibus ad quietem vaporibus deditis
non dormio absque vobis. Pando itaque vobis, o cordis mei vita, hoc
unum de multis, quod hesterna nocte, recumbens in thoro et presens
vestre imaginarium visionis cepit meus animus de vobis intra mentis
silencia multifarie evagari, circa cuius imaginaciones se spaciose
revolvens, furtim fui quamdam dulcedinem sopitus. Tunc cepi gaudere
in visu, tunc ineffabilia delecta sentire. Nam facie ad faciem vos
stringendo, cinctus vestris, meis brachiis vos recingens, in vestri videbar
amplexus et oscula derivare, sicque in tocius delectacionis gaudio
liquefactus, totum me senciebam liquari. Intra vestri pectoris delicata
resonarunt hinc inde solacia , habundarunt et gaudia usque ad supreme
dulcedinis complementum. Sed, postquam disparuit ab oculis excitacio
tante visionis gloriosa, relaxatus, quod fuit causa solacii revertitur
in merorem. Hac tantum demum nunc alacritate perfundor, quod,
licet apparencia fallibili, rosam tamen collegi, de paradisi ortulo transplantavi.
 
8. Responsiva
 
Consueverunt amantes ad invicem semper patefacere illico novitatem
eventus, ut quod unus sentit, senciat quoque alter. Cor itaque
vestrum, mei amoris iaculo vulneratum, nequiens quod cupit vigilando
perficere, saltem illud in somniis nititur percomplere. Michi autem
talis sompnialis affectus nil aliud manifestat, quam intimum desiderium
amatoris. Propterea, me iocundam fecit et hilarem tui revelacio
sompnii, et ea plenitudine, qua umquam in de letaris, ego quidem pariter
condelector.
 
9. De locucionibus altercativis et primo conqueritur amator quod
domina recepit alium amatorem
 
Numquam mulieri debent signa ostendi dileccionis, quia, quam
cito eis relaxantur habene, incipiunt vilipendere amatorem. Dicitur
enim mulier, quia mollis. Dum ergo natura taliter sue molliciei debilitate
dicuntur, nulla possunt animi stabilitate firmari. Unde non
miror si te ad alium transtulisti, que nunc huc nunc illuc raperis, velut
aura. Penitet ergo me tantum super te posuisse amorem, et licet michi
non valeat in preteritis, optimam enim dedisti regulam pro futuris.

Torna all'inizio