| Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris | 
| SURRENTUM promontorium Mauritanie, in occasum excurrens
 montesque Brace includens.
 
 TABIM mons est inter antropophagos Scythas eminens, Occeano
 septentrionalis iunctus, inter quem et Taurum Seres
 habitant.
 TABOR mons est in medio Galilee mira rotunditate spectabilis
 atque sublimis, quem penes Nazareth civitas ex qua denominatus
 Salvator humani generis Christus. Venerabilis quidem
 mons iste est, cum solus in terris in suam transfiguratum divinitatem
 Christum viderit nondum passum.
 TABURIUS Syrie mons est, Isacar terminans sortem.
 TABURNUS mons est in Samnio, olivetis conspicuus.
 TAGER mons est in Hispania Olisippo propinquus, in quo
 eque sunt statuto anni tempore ex vento concipientes
 favonio.
 TAYGETA mons Laconum inter Lacedemoniam et mare positus,
 Libero patri et Apollini sacer olim.
 TAMAN mons est Asye Maioris, inter quem et Taurum montem
 habitaverunt filii Iapheth.
 TAMUS promontorium est, quod Taurus attollit collis: credo
 idem cum superiori.
 TARPIUS Epyri mons iuxta Leucadam.
 TARPEIUS mons est Rome, qui olim Saturnius, postea Capitolinus
 dictus est.
 TAUNUS mons est Germanie altissimus.
 TAUROMENITANUS Sycilie mons est asper quod acutissimos
 habeat lapides.
 TAURUS mons a multis idem cum Caucaso creditur. Nam
 Asyam omnem ab eois incipiens et in Cilicium mare desinens
 in duas fere equales dividit partes. Sane quantumcunque de
 Caucaso multa dicta sint, etsi reiterari fere videantur, de hoc
 veterum opiniones scripsisse non pigebit. Is igitur a primis
 orientis litoribus surgens Celidonio disterminatur promontorio,
 et ubi primum ab Yndico sese extollit Occeano, in occiduum
 tendens per varios circumagitur flexus, hinc Phenicium,
 inde Ponticum, illinc Caspium Hyrcanumque adversus Meotidas
 | 
 |