Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 69

Liber I


ex parte complectitur, ut: "Fortitudo est constantia in adversis". Quae definitio partem fortitudinis, non totam complectitur. Mala vero divisio est, quum plura vel pauciora quam opus sit membra facimus. Plura sic: "Tria hominem beatum reddunt: virtus, scientia et sapientia". In hac divisione sapientiam adiungere necesse non erat. Nam virtus et scientia sapientiam complectuntur. Pauciora sic: "Duo potissimum homines ad scelera compellunt, libido et avaricia". Hic omissa sunt multa: ut, ambitio, gula, gloriae cupiditas et alia. Reprehenditur etiam argumentum quod vel dubia vel inconvenientia, dubiis et inconvenientibus probat. Dubia, ut: "Non occidi hunc, quia neminem unquam occidi", quum utrunque dubium sit. Inconvenientia, ut si quis suum scelus magnorum virorum exemplo tueatur. Item, quum rem perspicuam pluribus verbis claram facimus, ut si Orestem accusans, occisam ab eo matrem, quod perpicuum est, coner ostendere. Item, quum rem, de qua causa et controversia est, tanquam concessam assum,: ut si Ulyssem accusans, iniquum esse dicam Aiacem fortissimum hominem ab ignavissimo esse occisum. Quod adhuc non constat. Item, quum rem turpem et iniquam et indignam tempore, loco, personosque commemoramus. Item, quum rem auditoribus invisam proferimus: ut si apud

Torna all'inizio