Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 548


corda vestra salvabuntur, corpora vestra quiescent, et vestra commoda
sencietis. Et dixit: duo sunt patiencie modi, unus est
hominem pati quod odit quia hoc facere rectum est, [alius]
est pati quod sua voluntas facere prohibet eo quod id agere non
sit rectum. Et dixit: tres homines non nisi in tribus rebus cognoscuntur:
paciens enim non nisi in iracundia sua cognoscitur,
nec agonista nisi in pugna, nec nisi in necessitate amicus. Et
dixit: deteriores ex moribus sunt: amicum suspicere, secretum
pandere, in quolibet confidere, confabulari in inutili multum, et
bona requirere a manibus pravorum. Et dixit: duo sunt non rectificanda
consilio, scilicet infelicem proficere et obesse felicem. Et
dixit: debilitas quedam est rem imperfectam presentare pro
factam. Et dixit: cogitatio est speculum hominis, in quo suam
pulcritudinem et turpitudinem coniecturat. Et dixit: ne suspiciosus
fueris, quia suspicio inter te et amicorum quemcumque,
amorem abscindit. Et dixit: sensus absque doctrina arbor infructifera
reputatur. Et dixit: hylarem ostendere vultum, salutare
homines in dando recipiendoque, liberalem esse, et parti adversancium
non herere, hominem faciunt esse dilectum.
AVESIUS dixit: cum deteriorantur tempora, despiciuntur
virtutes et decidunt; vilitates vero appreciantur plurimum et procedunt;
et divitis timor pauperis timorem excedit. Et dixit: melior
est nobilis obitus quam dominatio vilis. Et dixit: modicum mensurate
expressum melius est plurimo inmoderate expresso.
Et melius est hominem de bono exequendo diffidere, quam in
suffragii peticione pendere. Et dixit: una ex felicitatibus hominum
est bonum habere socium; igitur bonis associeris et eris
unus ex eis. Et dixit: non est in mundo iniquius quam facere
iniuriam impotenti. Et dixit: si deliqueris, conversus statim peniteas,
nec differas in crastinum quod hodie commisisti. Et dixit:

Torna all'inizio