Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 620


Tu adversus temptamenta versipellis emuli
Die: In domino confido , ne sis cordis tremuli.
Veniet ad liberandum statim auctor seculi.

Nimium te deus amat, humana condicio,
Nam scripturę te confortat sacrę beneficio,
Ut ab animę vel carnis abscondat exicio.

Quando flectere te cupit pestifer ad scelera,
Ad consilium scripturę festinus accelera;
Huic hęre, ut arbustis implicatur hedera.

Hic invenies medelam morborum et vulnerum,
Quę secuntur nos maternum deserentes uterum
Et cottidie in nobis cresscunt super numerum.

Vicia sive virtutes scriptura determinat
Et non tacet, quales ramos unumquodque germinat
Ne continguas, quod tangentis animam exterminat.

Hominum diversitates narrant sacrę litterę
Primos sexus accusantes gustu dapis misere
Et Chain, qui fratrem rutro presumpsit occidere.

Datur cunctis in exemplum Senaar abusio,
Sed inceptum dereliquit linguarum confusio.
Benedictus sit salvator noster homohusio.

Supra modum peccaverunt Gomorra cum Sodoma,
Vindicatum est in eis ex nube flamivoma,
Scripta sunt autem pro nobis ad salutis commoda.

Torna all'inizio