Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 474


Et ut solet vulgo dici Nocet omne nimium,
Nimis hec edendo templum dissipat dominicum
Et de viro castitatis vilem reddit Cynicum.

Omnis enim caste vivens templum dei dicitur.
Si quis tantum sacramentum violare nititur,
Unus de porcorum grege protinus efficitur.

Facti celibes ardentem fugiamus Sodomam,
Hierosolimam petamus christianis commodam.
Semel intrans non habebit semitam retrogradam.

Felix ille, qui pro factis hunc locum merebitur;
Felix erit in ęternum et non commoliebitur;
Hic in secula viventem vivens confitebitur.

CAP. VII.


PLURES sanctarum pastores aecclesiarum
Cladibus afflicti, sub tempestate relicti,
Vix retinent flatum nimio merore gravatum.
Qui consoletur, non est; nos nemo tuetur;
Nullius dextra tegimur; sunt intus et extra
Hostes mortales, ad nostra voranda sodales.
Omnia devastant et apertis faucibus adstant,
Ut nos consumant, post quęque relicta resummant.
Nemo manum contra portendit talia monstra.

Torna all'inizio