sedes, sit ipsum corpus nostrum fanthasiis et c.94v.b
cogitacionibus plenum. Nam arbor hec infructuosa
est, sed vites, quas sibi herentes sustinet, summa ubertate
fructuum velut sibi coniugio intumescunt. Sic et
humanum corpus sterile est, sed racionali anime siciatum,
bonarum ac sacrarum operacionum ubertate fructificat.
" Annosa" poeta dixit propter hominum vetustatem.
" Sompnia vana" , quia ab Inferis; non enim Superi
mictunt vana. Vide tamen lacius in li. Vir. c. Sompnii
deus. Et subiunxit: " foliisque sub omnibus herent" , quia
infinite sunt hominum passiones, que frequenter sunt causa
sompniorum, ideo quibuscunque foliis sompnia inherere
cecinit Maro noster. Profitentur eciam qui scripsere
de sompniis, quod in temporibus quibus folia ab arboribus
defluunt, fiant sompnia vaniora.
|
1
5
10
15
|