Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 300


serat lux illa invisibilis. Sed aliter melius intelligitur,
quia noster sol justitiae et veritatis Christus est, cujus
veritate anima humana illustratur.
28. AUGUST. ( serm. de psalmo XI intra fragmenta
24) Non occidat . Est ergo verum lumen justitia atque
sapientia quod desinit mens videre, cum perturbatione
iracundiae fuerit tanquam nubilo superata;
et tum quasi occidat sol [ al ., et tunc occidit sol]
super iracundiam hominis.
AMBROS. Ut det gratiam , id est, in quo laetari conveniat
eos qui audiunt.
29. AUGUST. (lib. IV De Genes. ad lit. , cap. 9)
Nolite contristare . Neque enim ipsa Spiritus sancti,
qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest,
cum habeat aeternam atque incommutabilem
beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis
beatitudo. Sed quia in sanctis [ al. , ita] habitat,
ut eos impleat charitate, quia [ al. , qua] necesse
est ut homines ex tempore gaudeant profectu fidelium
et bonis operibus, et ideo necesse est etiam
contristentur lapsibus vel peccatis eorum de quorum
fide et pietate gaudebant.
30. ( ibid .) Spiritum sanctum Dei . Ipse spiritus dicitur
contristari ab eis qui sic agunt ut eorum factis
contristentur sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum
sanctum habent; quo dono tam boni sunt ut eos
mali molestificent [ al ., moestificent].
31. LANFR. Diem redemptionis . Diem redemptionis
diem vocat baptismatis, in quo Spiritus sanctus fide
et sacramentis, et gratiis spiritualibus signat fideles,
id est ab infidelitate secernit.
AUGUST. ( ex lib. Contra mend. , c. 19, tom. IV)
Blasphemia . Blasphemia est per quam de ipso Deo
falsa dicuntur.

Torna all'inizio