Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 67


hoc uero non longe a refectorio fiat, ut si opus fuerit statim
possint occurrere cum aliis ad uersum, qui finito prandio uel cena dicitur.
Isti attente et reuerenter audiendi sunt in capitulo; auditis eis, qui sponte
uenias petunt, istorum est primos clamores facere.

<DE CANTORE>


Cantor, quamdiu abbas in monasterio est conuentum sequens, non
scribatur in tabula ad lectionem uel ad responsorium, ut uidelicet, si
forte abbati commodum non fuerit legere aut cantare, ipsi sine mora pro
eo inueniatur paratus. Cum uero abbas extra monasterium est uel intra
monasterium conuentum sequi non potest, in locum ipsius scribatur
cantor in tabula ad lectionem et ad responsorium. Quicunque lecturus
aut cantaturus est aliquid in monasterio, si necesse habet, ab eo priusquam
incipiat debet auscultare. Ipsius est omni hora sollicite prouidere, ne
eueniat negligentia in quocunque obsequio quod fit in monasterio.
Si quis obliuiosus non inceperit, cum incipere debet, responsorium aut
antiphonam uel aliud huiusmodi siue in eodem iam bene incepto aliquo
modo deuiauerit, ipse debet esse prouisus atque paratus, ut sine mora
quod incipiendum erat incipiat uel eum, qui fallendo deuiauerat, in
uiam reducat. Ad ipsius arbitrium cantus incipitur, eleuatur, remittitur.
Nulli licet cantum leuare, nisi ipse prius incipiat. Ipsius est omnes fratres
in tabula ad omnia officia annotare non considerato conuersionis ordine
aut uoluntate eorum sed secundum quod ei uisum fuerit honestatem
aut aedificationem in hoc uigilanter consideranti.
In festiuitatibus quae fiunt in cappis secretarius debet eligere quot opus
fuerit de melioribus cappis earum, quae ipsa die habentur in choro,
et ante initium missae ponere eas supra dextram formam chori. Cantor uero
distribuat eas fratribus illis, quos secum in choro habere uoluerit. Ipsa
enim capparum distributio eorum est ad regendum chorum aduocatio.
Nullusque eorum ante finem missae de choro debet recedere sine eius
licentia. Cantor uero cuiuscunque ordinis uel aetatis sit in medio eorum
debet esse in choro. Quotienscunque textus aut thuribulum affertur eis,
utrunque prius cantori offeratur, nisi aliquis episcopus uel abbas seu
maior prior uel ille qui tenet ordinem ibi sit inter eos. Cantor in dextro
choro semper sit et dum tenet chorum quicquid incipit, siue Kyrieleison
siue aliud huiusmodi, dexter chorus prius suscipiat quod ab eo inceptum
fuerit et sequatur ipsum.

Torna all'inizio