Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 86


Solutio
Respondeo dicendum, quod ignorantia quaedam ex toto excusat peccatum;
quaedam vero alleviat in parte; quaedam vero nec in toto excusat, nec in parte
alleviat. Et ad huiusmodi evidentiam sciendum est, quod ignorantiae divisio tripliciter
potest sumi. Primo ex parte ipsius scientis; quia quaedam est in potestate
scientis, et haec dicitur ignorantia vincibilis, vel affectata; quaedam autem
non est in potestate eius, et haec dicitur invincibilis. Sed hoc quod ignorantia
sit in potestate eius qui ignorat, contingit dupliciter: quia vel est in potestate
eius secundum se, sicut qui ignorat aliquod praeceptum quod statim scire posset;
vel est in potestate eius quantum ad suam causam, licet non in se; ut patet
in ignorantia ebrii; quia ebrietas quae est causa ignorantiae, in potestate eius
fuit; non autem ignorantia consequens, cum usus rationis impediatur.
Secundo sumitur divisio ignorantiae ex parte scibilis. Est enim quaedam ignorantia
eius quod quis scire tenetur, et haec dicitur secundum Philosophum ignorantia
universalis, et secundum iurisperitos ignorantia iuris; et haec variatur in
diversis, ut supra dictum est: quia quaedam tenetur scire unus quae non tenetur
scire alius. Quaedam vero ignorantia est eius quod quis scire non tenetur, et
haec est scientia particularium circumstantiarum in actu, quam Philosophus
vocat ignorantiam particularis, iuristae vero ignorantiam facti.
Tertia divisio sumitur ex ordine ad actum. Quaedam enim ignorantia est quae
est causa actus, quia si non ignoraret, non faceret; et tunc dicitur per ignorantiam
peccare; et huius signum est poenitentia de actu. Quaedam vero est ignorantia
quae non est causa actus, sed per accidens se habet ad actum; et secundum
hanc, ut Philosophus in 3 Ethic. dicit, non dicitur aliquis per ignorantiam
facere, sed ignorans; unde in actu talis non poenitet: ut si aliquis credens
accedere ad unam mulierem, accedat ad aliam, ad quam tamen accederet, si
eam non ignorasset. Quaedam vero ignorantia est quae quodammodo affectum
peccati consequitur, ut quando ex concupiscentia peccati, quam voluntas non
reprimit, absorbetur iudicium rationis de particulari operabili, secundum quod
dicitur in 6 Ethic., quod delectatio corrumpit existimationem prudentiae: et
haec est ignorantia electionis, secundum quam omnis malus dicitur ignorans.
His ergo visis, sciendum est, quod ignorantia non excusat nec minuit peccatum
nisi secundum quod causat involuntarium: non enim potest esse voluntarium
quod est ignoratum. Ignorantia autem quae non est causa actus, non causat
involuntarium, ut Philosophus dicit in 3 Ethic.; unde illa nullo modo excusat
nec diminuit peccatum; sed solum illa quae est causa actus. Haec autem
potest excusare peccatum vel in toto vel in parte. Si enim sit talis ignorantia cui
nullo modo admisceatur ratio culpae, ex eo quod ignorantia est, sic excusat in
toto, sicut ignorantia invincibilis et ignorantia particularis, adhibita tamen
debita diligentia. Ignorantia vero quae rationem culpae habet, excusat quidem
quantum ad aliquid, scilicet inquantum ignorantia est; quia sic habet quod

Torna all'inizio