venerabilis abbas Godelpertus anno incarnacionis dominice nungentesimo 
vicesimo, indiccione nona, cuncta, que fecit Deus, erant 
valde bona, in ea vero, que Casini cenobii esse poterant, Iohanne 
abbate, post annos , .X. et .VIIII. decedente, Adelpertus succedit, 
et eo post annos .VIIII. obeunte, Baldoinus constituitur. His 
temporibus vise sunt sagitte volitare per aera, et in terram cadere. 
tunc Ungri in Apuliam venerunt. Hugo rex Longobardie Romam 
venit, sed turpiter red<i>it. Iohannes Sancte Romane Ecclesie 
invasor, qui fuerat archiepiscopus Ravennas, ab omni populo 
Romano deponitur. Leo papa sextus constituitur et 
post hunc Stephanus septimus.  
RAIMBALDUS abbas Sancti Vincencii sedit 
annos .XXVI. iste divina favente misericordia 
ecclesiam, quam Godelpertus abbas ceperat, 
perfecit, et coloribus decoravit. ante portam 
quoque monasterii ecclesiam edificavit in 
honore Sancte Dei genitricis et virginis Marie. 
et perfectis monasterii edificiis, multisque substanciis
  |  
  |