Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 253

libro VIII


Quod, cum in eadem clausula invenitur, eam pleniorem et multo locupletiorem <efficit>, ut si dicas: (3) 'Frederici serenissimi imperatoris maiestas ad honorem et gloriam sancte crucis curiam celebrat generalem, a sapientibus et toto imperio consilium et ausilium petit, iturum contra hostes, ut alter Cesar, potentissime se promittit, stipendia militantibus elargitur et animam pro redemptione Terre Sancte ponere non formidat'.
14. (1) QUE SINT VENUSTIORES DETERMINATIONES.
(2) Si tamen idem verbum diversimode compositum repetamus, venustissima est locutio, ut si dicas: 'Divina pietas humane contrictionis miserta remittit culpas, dimittit penas, immittit gratiam, promittit regnum, admittit preces'.
(3) Venustiores autem sunt determinationes cum obliqui verba precedunt, hoc modo: 'Sancte crucis virtutem predicat apostolicus, peccatorum omnium remissionem facit, auxilium quodcumque potest imperatori promittit'. (4) Similiter cuncti casus gaudent frequentius sua regimina prevenire nisi prolensis impediat, ut: 'Duarum dignitatum, una in spiritualibus, altera in temporalibus dominatur'.
15. (1) IN QUO DIFFERANT SIDONIUS ET SENECA.
(2) Predictas determinationes multum laudat Sidonius, quia

Torna all'inizio