Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 278


breviariis? Non est enim vestre consuetudinis, ut fratres vestri sine
tunicis et breviariis vadant in viam longinquam. Tunc vero a redeuntibus
de excidio michi oblata est tunica lancea vel gladio perforata,
que eciam modico cruore rosea erat. Et tunc eiulans et plorans dixi:
«tunica fratrum meorum est, tunica ordinis est!» Redemi eam modico pretio.
O beate Dominice, fratres meos quero ego «missus de valle
Ebron, missus
de partibus occidentis veni Sichem» (cf. Genes., XXXVII, 14)!.
Veni in terram siccam et ardoribus solis exustam, veni ad predicandam
fidem, et ecce libros moltos et scripta fidei invenio et fratres non invenio;
fratres quero; indica michi, ubi pascunt gregem! Et iam post
modicum audivi, quia non amplius pascunt gregem, set ipsi pocius
in pascuis uberrimis ab egregio Pastore pascuntur; nam omnes michi
nunciantur occisi. «Terra, ne operias sanguinem meum» (Iob., XVI, 18), ne
operias sanguinem fratrum meorum, qui effusus est, introeat in conspectu
gemitus compeditorum! O fratres, adiuro vos per Deum vivum,
quod cito clametis ad Deum pro nobis! Cito quidem, antequam vos
inebriet eterne glorie iubilatio, antequam profundissime dominetis
inter medios cleros, ne sompnus in soporem vertatur et nostrarum
miseriarum obliviscamini, et ne efficiamini negligentes sicut alii fratres
nostri, qui fuerunt occisi in Tripoli et Anthiochia et usque nunc
distulerunt procurare vindictam. O beate Francisce, cui ab infancia
mea et usque nunc fui devotus, o verus pupertatis amator, ad te
clamito et flebiliter ingemisco; tu zelo fidei et devocionis accensus
odisti soldanum Babilonie, a quo petisti poni cum Sarracenis in igne
vel eciam solus, ut perfidiam Machometi destrueres. Tunc quidem
voluisti sed non potuisti. Et nunc, quando factus es ita potens in
curia celi, silere poteris, quando tantum crescunt gemitus omnium
animarum? Nam fratres tui occiduntur, qui nolunt negare fidem
et alii multi seculares coguntur verberibus et suppliciis multis negare
fidem. Sitis simul tu et beatus Dominicus ante summum Iudicem pro
vestro cetu pauperum, sitis simul et tenete nos, et stemus simul!
Et quis est adversarius meus? Machometus, iste scelerosus, lubricus
et blasphemus contra Deum et sacram scripturam! Certe miror, quod
soli vos duo ipsum totaliter iampridem non destruxistis ad nichilum.
O sancta Maria Magdalena, tu singulariter Christo dilecta, tuum patrocinium
invoco contra Machometum et machometistas Sarracenos.
Scis enim Domina, quia pulcram ecclesiam tuam quam in honorem
tuum edificaverunt christiani in Magdalon stabulatam inveni a
Sarracenis et quasi vile stabulum animalium brutorum, pulcram eciam

Torna all'inizio