: Passio s. Proculi episcopi et martyris (BHL 6957)

Pag 275


Beatus uero Proculus cum uenerabili Volusiano Bononiam
ueniens, in domo cuiusdam, qui Theodonus uocabatur, hospitati
sunt. In cuius domum ingrediens beatus Proculus, ait: «Pax omnibus,
qui unitatem ueramque Trinitatem fatentur». Cui Theodonus
ait: «Video te prudentem uirum inania uerba formare; tamen
cuius sectae sit haec doctrina, mihi cupio pandi». Cui sanctus
respondit: «Si ad hanc ueritatem attingere uelles, carere te
oportet demoniacis pompis, ut credere ualeas Verbum uitae Deum
et hominem, dominum Iesum Christum, qui de utero Mariae uirginis
natus, et passus sub Pontio Pilato etc., ut in Symbolo continentur».
Respondit Theodonus: «Credam hunc, quem predicas,
Deum esse, si per eius inuocationem manum aridam filii mei unici
potueris restaurare». Beatus autem Proculus mox tulit prolem illius,
et inuocato nomine Domini Iesu Christi, restituta est manus
filii eius, acsi nihil mali habuisset. Tunc credidit Theodonus, et
baptizatus est et tota domus eius.
Erronianus autem quidam, ut audiuit signa, quae faciebat
Dominus per hominem sanctum, tollens filium suum, qui a demonio
uexabatur, constrictum catenis duxit ad sanctum Dei. Qui
pro eo orauit ad Dominum, dicens: «Domine Deus omnipotens,
expelle hunc nequissimum spiritum ab homine isto, ut cognoscant
omnes, quia tu solus es uerus Deus». Et haec dicens, apprehendit
manum demoniaci, et comminatus est demoni dicens: «Da honorem
Deo uiuo et uero, recede ab hac creatura Dei!». Ad cuius
uocem mox ut fumus teterrimus de corpore pueri egrediens, dimisit
hominem sanum. Tunc Erronianus cum omni domo sua baptizatus
est, et alii LXXIX, et facta est letitia magna in plebe Christianorum.
Totila igitur rex Longobardorum atque Gothorum, ut audiuit,
quod per beatum Proculum idolorum minueretur cultura ac
Christi cresceret nomen, quasi leo seuiens Bononiam uenit, et fecit
beatum Proculum perquiri, et uinctum catenis ante se duci.
Quem intuens, ait: «Omnium malorum auctor, cur uiperino toxico
regnum meum taliter destruxisti, ut ipsi dii nostri responsum
dare non uelint?». Beatus Proculus respondit: «Magnas age gra-

Torna all'inizio