Ad quintum dicendum, quod ad filiationem requiritur plus quam ad nativitatem
vel ortum, scilicet ut quod exit per generationem a generante, sit completum in
specie generantis; et ideo fructus arborum et ova avium et capilli et huiusmodi
non habent rationem filiationis, quamvis dicantur nasci.
Ad sextum dicendum, quod genitum exit a generante dupliciter. Uno modo
secundum quod procedit in esse distinctum a generante, clausum tamen infra
terminos generantis; et hoc proprie dicitur conceptio. Alio modo secundum
quod procedit in esse distinctum et manifestum. Et quia res nominatur secundum
id quod apparet: ideo ille modus exeundi facit nativitatem secundum communem
usum loquendi, quamvis etiam primus aliquo modo faciat nativitatem,
secundum quod dicitur duplex nativitas, scilicet in utero, et ex utero. Et quia in
plantis simul aliquid procedit in esse distinctum et manifestum; ideo non proprie
in eis est conceptio, sed nativitas; et ideo etiam verbum secundum quod
distinguitur in intellectu, dicitur concipi; secundum autem quod extra pronuntiatur,
potest dici per similitudinem nasci.
Ad septimum dicendum, quod in animalibus generatis ex putrefactione virtus
solis et aliorum corporum caelestium supplet vicem virtutis formativae quae est
in semine in generatione eorum quae ex semine nascuntur. Et quia huiusmodi
virtutes corporum caelestium sunt per omnia inferiora corpora diffusae; ideo
dicit Philosophus, quod omnia plena sunt virtutibus animae;
et ideo sicut animalia quae generantur ex semine, se habent ad feminam,
ita ista se habent ad terram, quae sine semine generantur; et sicut illa se
habent ad patrem, ita ista se habent ad corpora caelestia: propter quod dixit
quidam philosophus, quod sol est pater plantarum, terra
vero mater. Unde patet quod huiusmodi quae sine semine generantur, sive sint
plantae, sive animalia, proprie dicuntur nasci, oriri et gigni.
Ad octavum dicendum, quod quamvis Spiritus Sanctus procedat vivens ex
vivente, non tamen hoc convenit ei secundum rationem suae processionis: procedit
enim ut amor; amor autem consideratus in genere inquantum amor, non
habet quod sit res viva, sed operatio vel passio rei viventis; habet tamen quod
sit res viva et subsistens, inquantum est amor divinus; et ideo non dicitur nasci,
ut in 1 lib., dist. 13, qc. 1, art. 3, ad 3, dictum est.
|
|