Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 98


iubes etiam fratrum sortiri portionem? Quo mihi divitias
atque opes? Qui Domini voce iubeor nec de crastino
esse sollicitus, et cui dictum est ab illo: “Nolite thesaurizare
super terram”, “no1ite possidere aurum neque
argentum neque pecuniam in zonis vestris”, et:
“Difficilius est divitem introire in regnum celorum
quam camelum per foramen acus transire”. Ideoque
pauperes sibi ministros elegit et qui omnia reliquerunt,
ut eum sequerentur, et paupertatis ipse fuit
exemplum. Usque adeo divitiarum pecuniarumque
tractatio innocentie inimica est, non modo possessio
illarum atque dominatus: unus Iudas, qui “loculos habebat
et portabat que mittebantur”, prevaricatus est et
amore pecunie, cui assueverat, magistrum, dominum,
Deum et reprehendit et prodidit. Itaque vereor, Cesar,
ne me ex Petro facias Iudam. Audi etiam, quid Paulus
dicat: “Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium
quod nec auferre quid possumus. Habentes autem
alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem
et in laqueum diaboli et desideria multa et inutilia
et nociva, que mergunt homines in interitum et perditionem.
Radix enim omnium malorum est cupiditas,
quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt
se doloribus multis. Tu autem, homo Dei, hec
fuge”. Et tu me accipere iubes, Cesar, que velut venenum
effugere debeo?

Torna all'inizio