est prope ad ipsum facere. Ideo ergo secundum Philosophum
cohibendi sunt iuvenes ab auditione turpium:
quia ex hoc de facili inclinantur ad opus Secundo, adhibenda
est cautela in ipsis iuvenibus quantum ad eos quos
audiunt: quia sicut decens est audire eos honesta, et pulchra,
et indecens audire turpia: sic decet eos audire viros
bonos et honestos, et cohibendi sunt ne audiant maliloquos
et inhonestos.
Quot modis peccatur circa cibum, et qualiter se
debeant habere iuvenes circa ipsum.
Cap. XI.
Diximus superius, iuvenes ab infantia instruendos esse
in bonis moribus: verum quia (ut supra dicebatur)
in morali negocio sermones universaliores minus proficiunt,
oportet specialiter tradere, quomodo iuvenes sunt
in bonis moribus instruendi. Quare postquam diximus,
quomodo se habere debent circa loquelam, et circa visum,
et auditum. Restat ostendere, quomodo se habere
debeant circa cibum, et circa potum, et circa venerea,
sive circa matrimonium contrahendum. Sed primo
dicemus, quot modis pecca ut circa sumptionem
cibi: et qualiter se debeant habere iuvenes circa ipsum.
Circa cibum autem contingit sex modis peccare, vel delinquere.
Primo si sumatur ardenter. Secundo, si nimis.
Tertio, si turpiter. Quarto, si inordinate. Quinto,
si nimis laute vel delicate. Sexto, si nimis studiose.
Delinquitur enim primo circa cibum, si sumatur
ardenter. Nam hoc non solum nocet animae, quia
nimis ardenter et avide sumentes cibum fiunt gulosi
et intemperati; sed etiam nocet corpori. Nam
cibus nimia aviditate sumptus non bene masticatur,
et per consequens minus semper digeritur.
|
|