Boncompagnus de Signa: Ysagoge

34


8 Vel sic:
«piissimo patri et domino, etc.»
9 Consules civitatum, castrorum, villarum, et burgorum sic possunt
salutare dominum papam:
«Piissimo patri etc., Consules populusque Signini promptum
famulatum cum plenitudine servitii»; vel: «sese ipsos
ad pedes»; vel: «sacrorum pedum osculum. »
10 Cardinales autem, licet sint principes urbis et orbis, premittunt
tamen nomina episcoporum, comitum, catthaneorum et baronum
quando scribunt eis.
11 Episcopus Hostiensis sic salutat aliquem episcopum:
«Venerabili in Christo fratri P. Dei gratia Signino episcopo,
V. eadem gratia Hostiensis episcopus salutem in vero salutari.»
12 Diaconus cardinalis sic salutat episcopum:
«Venerabili in Christo fratri B. Dei gratia Anagnino episcopo,
G. permissione divina sancti Georgii ad velum aureum
diaconus cardinalis salutem in eo in quo est vera salus.»
13 Presbiter cardinalis sic:
«Venerabili in Christo fratri O. Dei gratia Ferentinati
episcopo, F. miseratione divina tituli sancte Pudentiane
presbiter cardinalis salutem in eo sine quo non est vera
salus et oratio fructuosa.»
14 Si vero [sint] duo cardinales, quorum unus sit presbiter et alius
diaconus, [qui] scripserit, sic dicet:
«Venerabili in Christo fratri H. Dei gratia Verolano episcopo,
S. tituli sancte Praxedis presbiter et Sancti Adriani
diaconus cardinalis salutem et orationem in Domino.»

Torna all'inizio