Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 6


Paternianis ad deditionem faciendam se petentibus obviavit: qua
etiam die incepit Roadum, quod oppidum multi faceret, obsidere.
Sed cum Piccininus fidelem Venetis populum intelligeret resistere
paratum, reiecta in pabuli carentiam culpa, recedens Minervium
duxit, eoque recepto oppido, Pontis Vici data spe salutis potitus,
oppidanos, quod aestate praeterita se nimis faciliter Sfortiae permisissent,
diripi iussit. Quo in victoriae cursu Bina Calvisanum
Gotlenghum Gambara Pratalbuinum et cetera regionis castella,
priusquam adirentur, defecere. Exinde Piccininus, ad illa ducens
quae Mantuanus marchio aestate anteacta amiserat, Canedo faciliter
est potitus; sed necessum fuit oppugnare arcem pertinaciter
resistentem: Asolam vero, cum multos circumsedisset dies, ideo
nequivit capere, quod illud et quinque alia solum, Pischeriam
Lunadum Montemclarum Urceos et Soncinun, Sfortia curaverat
praesidio conservari.
VII. Marcharia itaque sex dierum oppugnatione et Rivariolo in
Cremonensibus quam primum accessit in potestatem factis, Piccininus
Gotlenghum concessit, et magno inde confecto itinere, primis
castris ad Urceos consedit; cumque eius potiundi nulla spes appareret,
castellum expugnavit impositum ponti Ollium amnem Urceos
inter et Soncinum iungenti a Venetis aestate praeterita reparatum.
Eo in furoris potius quam acceleratae victoriae cursu, qui quatuor
et triginta duraverat dies, cum tot et tanta confecisset Piccininus,
prima ut existimavit diu mansura ad Soncinum castra firmavit.
Nam, praeter quam quod moenibus munitissimum firmissimo
tenebatur praesidio, oppidanos credidit rebellionis quam nullis
coacti viribus aut damnis ante acta aestate fecerant conscientia, ne
in suas venirent manus, pertinaciter conaturos. Bombardis itaque
sex in circuitu dispositis, et equis, quibus alendis a pabulo laboraretur,
in proxima missis, omnia paravit intentavitque solita duris
oppugnationibus adhiberi. Spernebat vero eum Michael Grittus
patritiae gentis Venetus, quem quadringentos ducentem equites,
addito peditatu, Sfortia imposuerat. Et tamen, ut nullum abesset
eo in tumultu scelus, a praesidio, cuius fidei imprimis plurimum
tribueretur, defectio incohavit, duobus de quadraginta Gritti commilitonibus
ab hoste corruptis, apud plebem primo et post apud
ductorem, ut rebus omnium in communi consuleretur, minis potius

Torna all'inizio