Q. Catulus palam Sullae dixit: cum quibus tandem victuri
sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? ||
Sulla dehinc Marcomarium de caprili casa extractum vinciri
iussit ductumque trans Tiberim effossis oculis membris minutatim
exsectis vel fractis trucidari. || Marium Marii filium Praeneste
persecutus obsedit et ad mortem conpulit. rursus pugnam
gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces
partis Marianae ad portam Collinam. LXX milia hostium in
eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. XII milia se Sullae
dediderunt, ceteri in acie in castris in fuga insatiabili ira victoris
consumpti sunt. C. quoque Carbo consul alter ab Arimino
in Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus
est, quem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum
cognita eius industria tantis exercitibus praefecerat, ut secundus
a Sulla haberetur.
Occiso ergo Carbone Siciliam Pompeius recepit. transgressus
inde ad Africam Domitium Marianae partis ducem et
Hierdam regem Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit.
post haec Sulla de Mithridate ingenti gloria triumphavit.
Cn. etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum
erat, quartum et vicesimum annum agens de Africa triumphavit.
hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod
et sociale dictum est, et civile, quae ambo tracta sunt per annos
decem. consumpserunt autem ultra CL milia hominum, viros
consulares xxiii, praetorios vii, aedilicios lx, senatores fere cc.
|| post haec tamen Sulla mortuo Lepidus Marianae partis adversus
Catulum Sullanum ducem consurgens bellum reparavit;
bis tunc acie certatum est, plurimi Romanorum extincti. Albanorum
civitas, pro eo quod illuc Scipio Lepidi filius confugisset,
expugnata et capta est. Brutus in Cisalpinam Galliam
fugiens apud Regium interfectus est. || hoc tempore Hierosolimis
Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cuius aetate Iudaeos
rerum confusio et variae clades oppressere. ||
|
|