Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 102


celebras conspiciendam tibi transmitto, quam perpetuae amiciciae
monimentum inter te et ipsum esse desidero. Magno gaudio me
replesti, quia promissionem in puericia factam in iuuentute
adhuc per diuinam misericordiam te seruare scripsisti. Quam si
ad finem illesam perduxeris, terribilem aliis iudicem proculdubio
cum magna securitate uidebis.
Omnipotens Dominus cordi tuo per Sancti Spiritus sui inspirationem
inserere dignetur, quatinus in omni aetate tua sic
me diligas, sicut in puericia et adolescentia tua quondam diligere
me solebas; et ipse te benedicat atque ab omnibus peccatis propiciatus
absoluat.

21


Dilectissimo fratri G. frater L. benedictionem a Deo et perpetuam
salutem.

Lectis litteris fraternitatis tuae multa te cognoui egritudine
laborare. Pro qua re ortor ne doleas, immo gaudeas tuoque
creatori qui de te curam habet indefessas gratias referas, sciens
scriptum esse: ʻLibenter gloriabor in infirmitatibus meis.ʼ Et
alias: ʻFlagellat Deus omnem filium quem recipit.ʼ Non enim te
in hoc seculo tantis flagellis attereret, nisi post hoc seculum sine
flagello te esse disponeret. Tu ergo memento tui, memorare
nouissima tua et confitere peccata tua. Hoc enim fatiens, aut
corporalem salutem a Deo consequeris aut mortem aliis metuendam
sine metu expectabis; quae uidelicet erit tibi finis malorum principium
uero bonorum.
Mitto tibi dioprasium magnum quod ad hanc infirmitatem
ualde utile esse medici perhibent, de quo in modum siluestris
nucis tercia semper die accipies.

Torna all'inizio