Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 378


et assistricem. Tertia via acquirendi pecuniam, dicitur esse
mercenaria vel conducta: ut cum quis spe mercedis,
vel precio conductus aliqua operatur. Quarta via dicitur:
experimentalis: experimentum enim particularium est.
cum ergo quis novit particularia facta aliquorum, quibus
pecuniam sunt lucrari, dicitur scire lucrativam experimentalem.
Recitat enim Philosophus duo particularia gesta,
quibus fuit pecunia acquisita. Primum est, quod fecit Thales
Milesius unus de septem sapientibus, qui primo philosophari
coeperunt. Ipse enim cum pauper, et improperaretur
sibi a multis cur philosopharetur, et ad quid valeret
Philosophia sua, cum semper in egestate viveret. ipse
non denariorum cupidus, sed ut ostenderet quod facile
esset Philosophis ditari, si circa talia curam gererent; vidit
per astronomiam, futuram esse magnam copia olivarum:
et ab omnibus incolis regionis illius emit tantum
oleum, quod recollecturi erant in anno futuro. Mutuata
ergo pecunia, et data arra bona pro futuro oleo: tum quia
nullus poterat vendere oleum, nisi ipse: tum quia etiam erat
magna copia olei. lucratus est pecuniam multam, et ostendit
quod facile erat Philosophis ditari. Secundum particulare
gestum quod recitat idem Phil. est de quodam Siculo,
qui emit totum ferrum nundinarum: et quia ipse
solus vendebat, lucrabatur pecuniam ut volebat. Inter caetera
autem augentia divitias (secundum Philos.) est facere
monopoliam, idest facere venditionem unius. nam quia
unus solus vendit, taxat precium pro suae voluntatis arbitrio.
volentem ergo pecuniam acquirere, oportet haec et
similia particularia gesta, per quae aliqui pecuniam sunt
lucrari, habere in memoria: ut si occurreret opportunitas,
per similia gesta, dum tamen illa sint licita, pecuniam lucraretur.
Quinta via dicitur esse artifica, quando quis per
artem suam aliqua exerceret. propter quae pecuniam lucratur.
nam licet finis artis militaris sit victoria, medicinalis
sit sanitas: singulae tamen artes quasi ad pecuniam ordinantur,

Torna all'inizio