: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 764


curavit. Inde egrediens in Lunensem civitatem applicuit; ibique
prope eamdem urbem hospitium extra habuit, in quo infirmum quemdam,
multo iam tempore corporea infirmitate detentum, languere invenit.
Cui cum Iesu Christi servus portiumculam unius pomi cum benedictione
tribuisset, pristina sanitate recepta, coram cunctis astantibus de stratu suo
statim sanus exsiliit. Inde quoque progressus, simul cum conviatore suo
per Bardonem montem iter faciens, tandem ad basilicam sancti Moderaminis
itinerando divertens, orandi simul et hospitandi gratia studiose
ibi excubare curavit. Mane autem oratione cum matutinalibus hymnis
peracta, Dei servus ecclesia exiit, et praedictum socium una cum asino
ad subvehendum sibi praeparato, foris se praestolari invenit. Qui dixit ei:
« Nunc tibi, venerabilis pater, secretum nostri itineris pandam. Quod nunc
usque, ne tibi molestum videretur, aperire pertimui. Quidam, inquit,
nocte, dum in civitate Pisana in lectulo meo sopitus quiescerem, voce mihi
de supernis prolapsa divinitus a Domino iussum est quatenus te hoc meo
asino hucusque subveherem, et laborem tui itineris tecum pariter supportarem.
Da igitur mihi nunc, pater, benedictionem tuam, qua tutus ad
domum meam cum gaudio redire valeam ». Qui elevans ad caelum oculos
cum manibus, fusis lacrimis, glorificavit Dominum et mente devota benedixit
socium. Qui auctus benedictione, roboratus laetitia, per iter quo venerat
propero reditu feliciter remeavit ad propria, passim reserando
mira et magnifica Christi prodigia, quae per servum suum secum gradientem
fieri viderat.

Torna all'inizio