aliquando frater egrediens pręsumpserit a quolibet principe vel 
comite seu pręlato Ecclesię ad contrarium vel defectionem huius 
cenobii aliquem honorem vel ecclesiasticanl pręlationem suscipere, 
sive huius abbatię invasionem pręsumere, aut contubernium aliquod 
cuiuscumque detrimenti istius monasterii quęrere, aut huius 
congregationis electionem concorditer et canonice atque regulariter 
factam suis pravitatibus conatus fuerit tyrannica perfidia perturbare 
aut subvertere seu dissipare, perpetuę anathematis excommunicationi 
subiaceat, et a consortio sanctorum omnium segregatus maneat, 
cum Dathan et Abiron et Iuda traditore Dotnini atque Symone 
Mago pereat, nisi forte digne pęnitens huius conventus pię indulgentię 
remissionem optinuerit culpę suę. amen. 
Idem quoque bone memorię domnus B[erardus] abbas omnino 
interdixit, et sicut ordo noster  Cluniensis pręcipit, ut nullus e fratribus 
pręsumat confiteri sua facinora illis monachis qui non habent 
factam professionem in ipso loco ubi degunt, neque illis qui ex 
alio monasterio pro aliqua legatione vel sua necessitudine, quamvis 
nostram societatem habeant, quia sepe evenit ut maxima destructio 
in ipso loco fiat. et qui hoc pręsumpserit, nisi regulariter 
pęnituerit, gravissimę subiaceat excommunicationi. 
[In nomine sanctę et individuę Trinitatis ] Adam divina concedente 
gratia episcopus. omnium fidelium Christianorum et cunctorum ordinum 
ecclesiasticorum agnoscat industria, quomodo plurimorum nostrorum sacerdotum 
atque levitarum nostrę parochię nobiliumque virorum consilium 
sumpsimus, ut ecclesiam Beati Benedicti in territorio Esculano, loco qui vocatur 
Sumati et ubi dicitur Inter Casas et Parasolem, monasterium fieri decrevissemus 
virorum Deo famulantium, ut regi Domino pręces pro incolumitate 
et pace viventium et requie mortuorum plenissime effundere valerent. 
quapropter [his ita peractis, consensu primatum sacerdotum sanctę ecclesię] 
ordinato ibidem abbate Azone pręsbitero humile et honesto moribus, [et]
  |  
  |