Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 782


Imperator, praecipit Clerum ornari vestibus
sacris, et populum intendere orationibus
sanctis, et ipse cum Archiepiscopis, et
Episcopis involverunt membra Sancti Clementis,
et Reliquias Apostolorum Petri et Pauli
in medietate pallii, quia alia medietas reservata
est ad posteros in memorjam huius translationis
et recondi fecit eum in supradicto
alabastro, et in ipso die translationis locari in
altaris medio anno Dominicae Incarnationis
octingentesimo septuagesimo secundo, indictione
quinta, VI. Kalendas Iunii, ad honorem
et glorjam Domini nostri Iesu Christi.
Expletis igitur his, quae animo firmiter inhaerebant
Imperatoris, videlicet de compositione
Monasterii, et de susceptione Sanctarum
Reliquiarum Clementis, et Apostolorum Petri
et Pauli, cum ipse videret locum aptissimum
Monasticae Religioni, ibi posuit nobiles
genere, probos moribus, sanctos conversatione:
quibus praefecit Abbatem Romanum nomine,
virum honestum moribus, literali scientia
eruditum, et quasi quoddam speculum bonitatis
et innocentiae, qui omnibus erat respicietitibus
ad se quasi murus inexpugnabilis, et
contra omnia adversa securus. Fecit etjam
praeceptum super Abbatis electione, ut non
eligatur de extranea Congregatione; Sed quotiescunque
qui praeest Abbas obierit, habeant
fratres licentjam ex sua propria Congregatione
eligendi Abbatem. Quod qui transgressus
fuerit, sciat se non pastorem, sed lupum ponere,
et in extremo judicio paenam praeparatam
habere. Post haec Ludovicus, habito cum
suis consilio, jussit plures Episcopos convocari,
et in die congrua et competenti fecere Ecclesjam
in honorem Sanctae Trinitatis et Sancti
Clementis, et aliorum Sanctorum solemniter
dedicari. Tantaque multitudo populi fuit
ibi, ut ab eadem insula, quae satis lata et ampla
est vix posset capi. In cujus dedicatione
maxima donaria fecit Ecclesiae, videlicet ad
majorem suae mercedis cumulum, ac loci
ipsius necessarium supplementum Christique
servorum, ibique degentium, seu illuc undecumque
advenantium, perenne subsidium contulit
in praefato Coenobio, quodcumque habebat
in proprio et juste, ac legaliter videbatur
tenere intra fnes Italiae. De quibus fecit
plura praecepta, quae servantur in Archivis publicis
ipsius Ecclesiae ad notitjam posterorum
profutura. Dedit ad honorem ejusdem Ecclesiae
in ejus solemni dedicatione plurima vasa
ex solido auro et argento fusilia, quae multo
tempore resplenduerunt in ea ad Christi servitium
dedicata; fuerant etjam in ejus dono diversa
pallia auro et gemmis radiantia, quibus
parietes Ecclesiae ornabantur, et Fratres induebantur
quoties magna festivitas in Ecclesiae
celebrabatur. Et ut affectus illius, quem erga
Monasterium hoc habebat supra omnia
Monasteria, quae a Regibus ceteris in Regno
suo fuerant aedificata, manifestretur, et cunctis
innotesceret, dedit eidem Monasterio in perpetuum
possidendum jure hereditario Sceptrum
regale, quod gestabat in dextera, ut illud
Abbas portaret in solemnibus festis, in loco
baculi pastoralis. Et in tantum dilexit Coenobium,
ut omnem causam ipsius tamquam peculiarissimae
domus suae quoadusque vixit pro
amore superno exequi modis omnibus praeordinavit.
Post suum vero ex hac luce discessum illi

Torna all'inizio