hominis situm est. Dilectus ergo inter sponsae ubera commoratur, cum a
fideli qualibet anima Christus toto corde diligitur. Huic ergo sponso dicit
anima sancta tua: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus: lectulus noster
floridus. Ipse enim speciosus forma prae filiis hominum . Et quia propter
eius amorem regales infulas contempsisti, imperiale fastigium despexisti,
ipse corona, ipse tibi sit super purpura, ipse totius gloriae tibi preparet
beata ornamenta. Ut merito debeas cum propheta cantare: Induit me
Dominus vestimento salutis, et indumento letitie circumdedit me, quasi
sponsus decoratum corona, et quasi sponsa ornata munilibus suis .
Hic in te societatis humanae consoletur absentiam, hic tibi vel pro
omnium iussione et allocutione sufficiat. Hic velut alter, sed longe praestantior,
Helcana veraciter dicat: Non iam Anna, sed Agnes, cur fles, et
quare non comedis, et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego
melior sum tibi quam decem filii? Et quoniam Helcana Dei zelus dicitur,
zelus Dei dilectio redemptoris animum tuum in omni meroris et angustiae
tedio consoletur, ut in eum te in omni quam pateris adversitate proicias
sub eius umbraculum ab humanae persecutionis ardore confugias, et in
eius amplexibus secura suaviter requiescas. Quatinus ipse tibi semetipsum
quietis intimae praebeat portum, qui pro te dignatus est mundanis
fluctibus et inundantium procellarum perferre naufragium.
125. |
|